Home page Giovanni Dall'Orto > Saggi di storia gayBiografie di personaggi gay > Testi originali > Sec. XV > Leges > Repertorium inquisitorum
Anonimo: Prontuario per gli Inquisitori [1494]
 
Dettaglio da - Alessandro Magnasco (1667-1749), Interrogatorio dell'Inquisizione

NOTA BENE. Questo testo è un semplice "appunto", pubblicato provvisoriamente in attesa di trovare il tempo
per curare o farne curare la traduzione, il commento, o entrambe le cose.
Da: Repertorium inquisitorum pravitatis haereticae / Manuale per gli inquisitori dell'eretica pravità [1494] [1]
.
Sodomia
Sodomia

/ p. 722 / Nota quod propter istud peccatum Deus iratus mittit pestilentias & fames, & terræ motus, & habetur in Aut<hentica>. ut non luxurientur contra nat<uram>. coll. 6.

Cerco traduzione in italiano per questi brani. Chi potesse aiutarmi, mi scriva. Grazie anticipate.

Quare parvuli Sodomorum puniti sunt?
& dicendum quod eo quod filij sunt secundùm corpus quædam res patris & in quantum peccatum unius derivatur ad alterum, & hoc per imitationem, quia filij imitantur peccata parentum, vel per modum meriti, sicut peccata subditorum merentur peccatorem prælatum. Secundum illud lob. 34. qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi, & ad detestationem peccati, dum. s.<ub?> poena unius redundat in omnes, quasi omnes sint unum corpus, unde Augu.<stinus> dicit de peccato Achor. idem in sum.<ma> confes.<sariorum> eo.<dem> tit.<ulo> q.<aestione> 8. 
 

Ex prædictis patet, quare parvuli Sodomorum puniti sunt, ut patet Gene.<si> 19. quia erant res parentum, & in eis parentes puniebantur; tum etiam quia hoc in eorum bonum cessit, nè si reservarentur, essent imitatores paternæ malitiæ & sic graviores pænas [sic] mererentur
 
  
.idem in sum.<ma> con.<fessariorum> eo.<dem> ti.<tulo> q.<uaestione> 9 de hoc vide sup.<ra> filius, & supra paena, & habetur in supple.<mento> in litera poena.j.§.7.  
Clericus luxurians contra naturam deponitur de exce.<ssibus> præla.<torum> clerici. vide in repertorio Brixien, in litera, clericus.
& quæ poena sit coeuntis cum bruto, habetur 3.3. q. 2 hoc ipsum. & §. se. Host<iensis> in sum.<ma> de paeniten.<tia> §. quæ paenitentia, ver.<sus> quadragesimus.
 

An uxor possit dimittere virum & denegare ei debitum, & petere divortium propter vitium sodomie?
Et dicendum quod quando est notorium, quod potest petere divortium, et non reddere ei debitum, ut est glo.<ssa> singularis in c.<apitulo> omnes causationes 22.q.7. & Io. And. de adul. maritus. 
idem dicit Tho.<mas Aquinas> 4. sententiarum di. 35.ar.j ad quartum vide sup.<er> debitum.
 
  

Nota quod dies nativitatis domini nostri Giesu Christi sic manifestata est per Sodomitas, quod omnes Sodomitae in toto mundo in illa nocte extincti sunt sicut dicit Iero.<nimus>. 
Super illud Esa. 9. lux orta est eis tanta, quod omnes laborantes illo vitio extinxit.
 
  
Et hoc fecit Christus, ut omnes eradicaret, nè in humana natura qd assumpserat, tanta, de caetero immunditia inveniretur.  
Nam, ut dicit Augusti.<nus> videns Ceus [sic, scilicet Deus] vitium contra naturam in humana natura fieri, serè desijt incarnari. 
etiam idem August.<inus> dicit quòd longè maius crimen est quàm agnoscere matrem, ut .22.q.7. adulterij. [Nota: De bono coniugali, 8]
& per hoc peccatum violatur societas, quæ nobis cum Deo // pag. 723 // est, cum eadem natura, cuius ipse est auctor, libidinis perversitate polluitur .32.q.7. flagitia. [Nota: Confessiones, III 8]
 

Iero.<nimus> dicit, quòd nominare etiam hoc vitium, turpissimum est, nè etiam dicentis & os aures audientium polluantur. 32. q. 4. in eo fornicator, dicitur hoc peccatum clamare ad dominum propter vindictam, & punitum est in igne, & sulphure. Genesis .18.
 
  
Item est maius peccatum post idololatriam, unde maior facta est iniquitas filij populi mei, peccato Sodomorum. Threnorum .4. 
hæc omnia in vitis patrum.
 
De poena huius criminis Sodomiæ vide in l.1.§.removetur.ff.se postul. C.de adul.<teriis>l.<ex> cum vir, in aut.<hentica> ut non luxurientur con.<tra> na.<turam> in rubro, & nigro, & vide de exces.<sibus> prælato.<rum> clerici, ubi concor.<dat>.  

Nota quod Sodomitae de iure civili debent decapitari, ut in d.<icta> aut.<thentica> de poenit.<entia> dist.<inctio> 1. solicitatores.§.qui pueros.
sed de iure canonico si est clericus, debet a clero removeri, & in arctis monasterijs recludi ad poenitentiam peragendam.
 
  
Sed laicus debet excomunicari, & a coetu fidelium repelli, ut in c.<apitulo> clerici, de excessi.<bus> præla.<torum> & ibi gl.<ossa> in ver.<siculo> subdantur & doc.<tores> & glo.<ssa> in c.<apitulo> flagitia. 22.q.7. in versi<culo>, perversitate<;> de hoc vide 35.q.3. extraordinaria.  

Nota quòd ecclesia habet iurisdictionem in laicos, cum delinquunt contra naturam: ex quo pro hoc delicto eos excommunicat manifestè, & qualitercunque homines peccent contra naturam, vel in actu venereo, vel adorando idola, vel facientes germinari pecuniam, quæ naturaliter non germinat, punit ecclesiasticus iudex.& etiam infideles peccantes contra naturam punit ecclesia, Inno. in c.<apitulo> quòd super his .de voto.<;> Abbas in c.<apitulo> clerici. de excessi.<bus> præla.<torum> & Ant.<onius> Curse. In repertorio super Abbat. in dictione, delictum in §.45.
 
  

Homo habens rem cum bruto, simul cum illo animali debet occidi .15.q.1.mulier.
 
  
Sodomita est etiam, qui  propria manu peccat carnaliter, & non est tale peccare contra naturam, sed sodomia. 22.q.7. flagitia, & c. omnes.
Nota quòd eadem poena est punienda mulier, quæ invenitur in actu Sodomitico cum alia muliere, vel cum homine, qua punitur quilibet homo, qui in tali peccato depræhenditur, ut est tex.<tus> iuncta glo.<ssa> in l.<egem> foedissimam. C. de adulterijs.  

ADDITIONES
a  Sodomiae peccatum quàm grave sit, pluribus auctoritatibus & rationibus osatenditur ab Alber. de assert. catho. 23. q. nu. 23. quàm sit nepharium & abominabile, gravissimæ poenæ, & ignibus coelestibus consumptæ civitates, non testimonio solùm sed maximo terrori debent esse.

AGGIUNTE <dell'edizione 1588>
A civitate, quæ huiusmodi foedata libidine divinam cum cæteris ultionem persensit nomen inditum. utinam quid esset nesciretur, vide l.<ex> cum vir C. de adulte.<riis>. 

P<etrus>. V<endramenus>.

 
Alessandro Magnasco (1667-1749), Interrogatorio dell'Inquisizione.
[2].

[3].

[4].

[5].

[6].

[7].

[8].

[9].

[10].

[11].

[12].

L'autore ringrazia fin d'ora chi vorrà aiutarlo a trovare immagini e ulteriori dati su persone, luoghi e fatti descritti in questa pagina, e chi gli segnalerà eventuali errori in essa contenuti.

Note

[1] Da: Repertorium inquisitorum pravitatis haereticae (...) correctionibus, & adnotationibus praestantissimorum jurisconsultorum, Quintilliani Mandosij, ac Petri Vendrameni, decoratum & auctum, Zenaro, Venetiis 1588. Voce "Sodomia", pp. 722-723.

Dalla collezione di Raimondo Biffi, che ringrazio per l'invio delle scansioni.
Il testo è stato trascritto da Salvatore Grillo, che ringrazio per il lavoraccio.
Revisione della trascrizione, scioglimento delle abbreviazioni, acapo e neretti e note sono opera mia.
Chi è iscritto alla lista di discussione "Storia gay" può scaricare le scansioni originali ad alta risoluzione e a colori dalla cartella "documenti" (379 Kb), facendo clic qui.

Si tratta della riedizione dell'opera di un anonimo domenicano spagnolo di Valencia (secondo Henry Charles Lea, un certo "Miguel Alberto"): ciò spiega la presenza della sodomia fra i reati di compentenza inquisitoriale, come avveniva in Spagna.
Di quest'opera esiste una traduzione in francese, curata da Louis Sala-Molins, Le dictionnaire des Inquisiteurs, Galilée, Paris 1981.

[2] La sodomia era "crimen mixti fori", poteva cioè essere perseguita sia dai tribunali civili, sia da quelli ecclesiastici che l'avessero scoperta nel corso di altre indagini. Contrariamente a quanto si crede, però, la diretta persecuzione dei sodomiti non rientrava fra le competenze della Santa Inquisizione, salvo che negli Stati iberici, ma non necessariamente nei territori tutti dominati da Spagna e Portogallo. Per esempio, nei domini  spagnoli in Italia, i processi per sodomia continuarono ad essere di competenza delle autorità civili.
Solo nel caso in cui un sodomita avesse detto eresie (per esempio, che il sesso fra maschi non è un peccato) l'Inquisizione poteva processarlo.

[2].

[3]

[4].

[5].

[6].

[7].

[8].

[9].

[10].

[11]

[12]. 


Ripubblicazione consentita previo permesso dell'autore: scrivere per accordi.

[Torna all'indice dei testi originari] [Vai alla pagina di biografie di gay nella storia]
[Vai all'indice dei saggi di storia gay]